PIRCKHEIMERUS Bilibaldus

PIRCKHEIMERUS Bilibaldus
PIRCKHEIMERUS Bilibaldus
Norimbergensis, fil. Iohannis (Patricii Norici, ICti et Alberti Bavariae Ducis ac Sigismundi Archiducis Austriae Consiliarii) viribus corporis ita robustus, ut iuvenis luctâ, iactu, cursu omnes aequales superârit, saltu vero equos altissimos ex facili transilierit. Iuri et Graecae literaturae per triennium Ptavii ac Ticini operram dedit; insuper Theologiam, Mathesin, Historiam et Medicinam ita excoluit, ut in omni hoc studiorum genere cum quovis paria facere haud difficulter potuerit. Reversus in patriam, Senator lectus est A. C. 1596. multasque mox ad varios Principes Legationes cum gliria obivit. Ex in bellô inter Maximilianum I. et Helvetios exortô A. C. 1500. militum copias a Senatu Imperatori missas ad eum perduxit, illôque finitô, Patriae pristino in loco fideliter consulendo et Legationes creberrimas ad eundem et nepotem eius Carolum V. aliosque Principes dexterrime oberundo plurimum profuit. Post quae, dimissione ex Senatu aegre impertratâ, totum se studiis immersit, libros optimos quosque magnô numerô et pretiô collegit, manuscripta et numismata congessit, hincque statuarum antiquarum et imaginum
intelligentissimus, cum Germaniae Apelle Alb. Durero intimam et pene quottidianam coluit amicitiam. Inde denuo in Senatum vocatus, Coloniamque ad Caesarem A. C. 1512. et conventus alios plurimos missus, negotia Patriae suae felicissime expediit, Orator consummatus. et audientium quorumcumque ad mirationem meritus. Obiit A. C. 1530. aetat. 60. familiae suae ultimus. inter plurimos alios, Ioh. Francisci Pici Mirandulae, Comitis Hermanni Novae Aquilae, Comitis Ion. Baronis Schwartzenbergii, et Ulrici Comitis Helfenstenii, amicitiâ inclitus. Seripsit, Apologiam seu Laudem Podagrae, Descriptionem Germaniae suprioris et inferioris, Opera Politica, Historica, Philologica et Epistolica in fol. Xenophontem insuper, Ptolemaeum, Plutarchum et Nazianzenum Latine vertit. Melch. Adami Vitis Iurisconsult. Paul. Freherus, Theatro. Alii.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”